

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 66: Versus 23
Mensis ex mense.Mene Graece, Latine luna, unde neomenia, quasi nova luna. A mene mensis apud illos qui initium kalendarum, non secundum solis cursum et diversa spatia mensium, sed secundum lunae circumitum et terminant et incipiunt, quod Hebraei faciunt. Per mensem ergo lunam: per lunam[quae modo crescit, et sicut aiunt physici et philosophi a sole, quod non habet, lumen recipit]Ecclesia intelligitur, de qua,Permanebit cum sole et ante lunam[Psal. 71.]. Et alibi:Pulchra ut luna, electa ut sol[Cant. 6.], et hoc est, erit mensis ex mense.